Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[306]
ego autem in1 iuris civilis studio multum operae dabam
[p. 1093]
Q. Scaevolae Q. F.2, qui quamquam nemini se3 ad docendum
dabat, tamen4 consulentibus respondendo studiosos audiendi
docebat5. Atque huic anno proximus Sulla consule et
Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo-
demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum
Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili
quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc
etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas
et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod
tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.